- BIBESIA
- BIBESIAuna ex Deabus, quibus olim inconvivio litabatur, altera Edesia erat. Et quidem in Bibesiae tutela mensurae erant, in Edesiae vero fide epulae: ad quod utrumque respicit Ambros. Serm. 6. Unum scio; quod si quis illâ die honoratus et dives ob natalem filii sui ad decimum usque milliqrium ad prandium rogavisset: propter accuratas epue las et inaequales mensuras absque dubro vos ituros fuisse. Nempe duo commemorat doctissimus Scriptor, propter quae ad convivium libenter iretur, accuratas epulas et inaequales mensuras. Vocat autem inaequales mensuras im modicas et sine mensura mensuras, ut festive Severus Imperator apud Ael. Spartian. in Pescemmo Nigro c. 3. mensutas conviviorum non recte dici autumat, cum sine mensura potarent. Aliter inaequales calices posuit Horat. l. 2. Serm. Sat. 6. v. 68.Sicat inaequales calices conviva solutusLegibus insanis.Tunc enim inaequales siccantur calices, cum, qui plus potest bibete, bibit plus: qui minus potest, non cogitur, sed animo suo obsequitur, nec supra vires bibit etc. Hae itaque mensurae conviviorum pocula et calices, triunces et septunces ac eiusmodi, in Bibesiae erant tutela. Vide Salmas. ad Spartian. l. cit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.